

Liber Paralipomenon Primus*
Caput 4: Versus 1
Filii Juda.Quomodo Phares et Hesron et tres qui sequuntur filii Judae esse dicuntur, cum alibi Phares et Zaram filios Judae Hesron filium Phares legimus; sed Hebraei asserunt, mutatis nominibus, eosdem filios Judae, quos Scriptura aliis nominibus alibi nominat, hic esse expressos. Aiunt enim Phares, qui interpretaturdivisio,suum nomen proprium hic habere. Hesron autem esse Zaram, sed Hesron interpretaturatrium,Zaramortus.Charmi quoque esse Heber, nam Charmi interpretaturvinea mea,Hervigilans.Ur autem dicunt esse Onam, sed Ur interpretatursinistra,Onammurmuratio,Sobal vero esse Sela minimum filiorum Judae quos peperit ei Sue. Interpretatur autem Sobalspica,velvana vetustas.Selamissus vel umbra ejus.